Cumque complices filii quaereret pater, ut eos cum filio exquisitis perimeret suppliciis, graviori morbo impeditus est. Accedebat et senectus, cum annos jam septuaginta natus erat, animumque ejus filiorum clades graviter affligebant. Erant autem in Jerusalem duo sophistae, quos non pauci adolescentium sectabantur, cum leges exponerent, his opportunum visum est rege tabescente, ut aquilam auream dejicerent, quam rex super maximam portam templi contra patrias leges posuerat. Qua dejecta, rex commotus, animi magnitudine morbum superavit, et in concionem procedens in omnes Jerosolymitas injuriam hanc infundere nitebatur. Sed ad preces populi in solos auctores ultus est. Illos ergo, qui in funibus demissi, aquilam conciderant, vivos incendit cum duobus sophistis. Dehinc variis affligebatur languoribus. Nam febris non mediocris erat, prurigo intolerabilis in omni corporis superficie, assiduis vexabatur colli tormentis, pedes intercutaneo vitio tumuerant, putredo testiculorum vermes generabat, creber anhelitus et interrupta suspiria, quae ad vindictam Dei ab omnibus referebantur. Ipse vero Jordanem transiens apud Callionem calidis aquis utebatur. Cumque corpus ejus oleo calidiori foveri medicis placuisset, in arcam plenam demersum ita dissolutum est, ut etiam lumina, quasi mortuus, resoluta torqueret, tamen ad clamorem astantium respicere visus est.